monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6 > sectio > sectio 117 > cpl894.217 > sectio 15 > bnf7296.57 > 24 > sectio 4 > 4 > sectio 78 > 14 > 6 > sectio > 20 > csg7.123 > 55 > 216 > sectio 3 > sectio 16 > sectio 106 > 7 > 21 > 9
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

85 Denique simile et illud est, quod aiunt discretionem esse, quia scriptum est: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Volunt enim cum dicitur, ex illo, materiam designari: cum dicitur, per illum, quoddam vel instrumentum operis, vel ministerium declarari: cum autem dicitur, in illo, aut locus significetur aut tempus, in quo omnia facta videantur.
86 Ita igitur distantiam quamdam substantiae probare desiderant, tamquam instrumentum ab operatore proprio vel auctore, et tamquam tempus aut locum ab instrumento dirimere gestientes. Numquid ergo alienus secundum naturam Filius a Patre; quia alienum instrumentum ab operatore proprio vel auctore? aut numquid alienus Filius a Spiritu; quia ab instrumenti genere aut locus separatur aut tempus?
87 Compara nunc assertiones nostras. Illi volunt ex Deo tamquam ex natura Dei esse materiam, ut si dicas ex ligno arcam esse factam, ex lapide statuam: ita ex Deo materiam processisse, et eamdem materiam tamquam per instrumentum aliquod factam esse per Filium; ut non tam operatorem Filium, quam instrumentum operis esse declarent: et omnia ita facta in Spiritu, tamquam in aliquo loco facta vel tempore: singula singulis tribuunt, in commune omnia negant.
88 Verum nos ostendimus ita ex Deo Patre esse omnia, ut nec amiserit Deus Pater, quod vel per ipsum et in ipso omnia sint, nec tamquam ex materia ex ipso omnia sint: ita quoque per Dominum Filium esse omnia, ut non privatus sit eo, quod ex Filio sint omnia, et in ipso sint omnia: et ita omnia esse in Spiritu, ut doceamus omnia esse per Spiritum, et omnia esse de Spiritu.
89 Nam istae syllabae, sicut illae de quibus superius diximus, se invicem signant. Non enim ita dixit Apostolus: Ex Deo omnia, et per Filium omnia; ut separabilem substantiam Patris Filiique signaret: sed ut inconfusibili distinctione quod alius Pater, alius sit Filius, edoceret. Non igitur tamquam compugnantes syllabae istae, sed tamquam sociae atque concordes sunt; ut etiam uni saepe conveniant, sicut scriptum est: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
90 Quod si vere consideres unde translatum sit, de Filio dictum esse non ambiges. Dicit enim Apostolus secundum prophetiam Esaiae: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Et addidit: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quod Esaias de operatore omnium dixit, sicut habes: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra, et rupes in statera? Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?
91 Et addidit Apostolus: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid est, ex ipso? Quod ex ipsius voluntate natura sit omnium, et ipse sit auctor omnium, quae esse coeperunt. Per ipsum, quid est? Quia per ipsum constitutio et perseverantia omnibus impertita videatur. In ipso, quid est? Quia omnia admirabili quodam desiderio, et inenarrabili amore auctorem vitae et ministratorem gratiae suae ac muneris intuentur, secundum quod scriptum est: Oculi omnium in te sperant; et: Aperis manum tuam, et imples omnem animam bona voluntate.
92 De Patre quoque si dicas: ideo ex ipso, quia ex ipso operatrix Sapientia, quae omnibus ex sua et Patris voluntate dedit esse, quae non erant: Per ipsum, quia per Sapientiam eius facta sunt omnia: In ipso, quia ipse est vivificatoriae fons substantiae, in quo vivimus et sumus et movemur.
93 Ex Spiritu quoque, ut per ipsum formati, per ipsum firmati, in ipso roborati, vitae capiamus munus aeternae.
94 Cum haec igitur vel Patri vel Filio vel Spiritui sancto convenire videantur, nihil utique humile in his certum est declarari; cum et ex Filio dicamus esse pleraque, et multa per Patrem, sicut habes de Filio dictum: Ut augeamur in ipso per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum, inquit, corpus compactum et connexum per omnem iuncturam ministrationis in mensuram uniuscuiusque partis, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Et iterum ad Colossenses de his qui non haberent cognitionem unigeniti Filii Dei: Quia non tenent, inquit, caput, ex quo omne corpus per compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei; caput enim Christum esse Ecclesiae supra diximus. Et alibi habes quia de plenitudine eius nos omnes accepimus. Et ipse Dominus dixit: De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Et supra ait: Cognovi virtutem exisse de me.
95 Similiter ut agnoscas unitatem, etiam de Spiritu dicitur: Quia qui seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. Et Ioannes ait: Ex hoc cognoscimus quia in nobis est, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et Angelus dicit: Quod ex ea nascetur, de Spiritu sancto est. Et Dominus ait quia quod natum est de Spiritu, Spiritus est.
96 Ergo sicut ex Patre legimus esse omnia, ita et ex Filio posse dici omnia, per quem omnia sunt: et ex Spiritu esse omnia, in quo omnia sunt, testimoniis edocemur.
97 Nunc consideremus utrum per Patrem esse aliquid docere possimus. Sed scriptum est: Paulus servus Christi per voluntatem Dei; et alibi: Unde iam non est servus, sed filius: si autem filius, et haeres per Deum; et alibi: Sicut resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris. Et alibi Deus Pater ad Filium dicit: Ecce proselyti venient ad te per me.
98 Multa reperies alia, si quaeras per Patrem facta. Numquid ideo minor Pater, quia in Filio et ex Filio pleraque esse legimus: et per Patrem facta vel data plurima in Scripturis coelestibus reperimus?
99 Sed etiam per Spiritum similiter legimus facta pleraque, sicut habes: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; et alibi: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum; et ad Ephesios: Confortari per Spiritum eius; et ad Corinthios: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiae; et alibi: Si autem per Spiritum facta carnis mortificaveritis, vivetis; et supra: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis.
100 Sed fortasse dicat: Ostende mihi specialiter lectum, quia ex Filio omnia, vel ex Spiritu omnia. At ego refero, ut et illi mihi lectum esse ostendant quia per Patrem omnia. Sed cum haec vel Patri probaverimus, vel Filio, vel Spiritui sancto convenire, nec ullam ex huiusmodi syllabis nasci posse divinae distantiam potestatis; non est dubium quin per quem omnia, ex eo omnia: et ex quo omnia, per eum omnia: et in quo omnia, per cum vel ex eo omnia esse intelligere debeamus. Omnis enim creatura et ex voluntate, et per operationem et in virtute est Trinitatis, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et alibi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum.



Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6 > sectio > sectio 117 > cpl894.217 > sectio 15 > bnf7296.57 > 24 > sectio 4 > 4 > sectio 78 > 14 > 6 > sectio > 20 > csg7.123 > 55 > 216 > sectio 3 > sectio 16 > sectio 106 > 7 > 21 > 9